viernes, 17 de febrero de 2017

Per aspera ad astra vectus est equo Incitato Grex "Os Espartanos".
In secundo loco omnium Gallaicorum gregum positus est.

Deabus Athenae Minervaeque laudem pariter et summas gratias agimus!!!


lunes, 13 de febrero de 2017

Os Espartanos

Grex Os Espartanos partes Lycei nostri apud certamen Odysseam agent die Mercurii (a. d. XV Kal. Mart.). 
Athena Minervaque bene vortant!


domingo, 12 de febrero de 2017


Νενικήκαμεν

Ex 309 turmis Gallaicis quae in certamine Odyssea interfuerunt, duo greges Lycei nostri in primo loco certaminis sunt, Os Espartanos et Os Poderosos. Ceteri pulchre mehercle et sapienter egerunt et in locis 10, 12, 14, 92 et 229 positi sunt.

Omnes vos laudo, MACTE VIRTUTE!!!




miércoles, 8 de febrero de 2017

Venti secundi nos impellunt!

Secundo die certaminis iam intercesso, omnes greges Lycei nostri in primo loco siti sunt,

MACTE VIRTUTE!!!


Dii faxint ut crastina navigatio sit adeo iucunda et prospera!


domingo, 5 de febrero de 2017

Odyssea Certamen





Hoc anno MMXVII, a die Lunae postridie Nonas Februarias usque ad diem Iovis ante diem V Idus Februarias, septem turmae discipularum et discipulorum linguae Latinae et Humanitatis Classicae Lycei "Marco do Camballón" aderunt in certamine optimo Odyssea quod de rei publicae administrandae rationibus apud veteres Romanos Graecosque aget.

Nomina turmarum sunt:
CERBERUS
Aarón Senande Alonso, David Quintela Pérez, Adrián García Torres
 (3º ESO)
DÉDALO
Margarita Rey Cea, Rubén López García (3º ESO)
OS ESPARTANOS
Diego Asorey Carreira, Isaac Nicolás Datorre Espigó (3º ESO)
EL_DIEGUS
Manuel Taboada González, Adrián Iglesias Vázquez (4º ESO)
IX HISPANA
Carme María Pampín Torres , Roi Guzmán Gómez, ÁLvaro Rey Silva (4º ESO)
LOCOS AGUSTI
Jesús Calviño Ruiz, Rosalía Puga Méndez, Sonia Ares Prieto (4º ESO)
OS PODEROSOS
Nerea Ferreiro Leiro, Óscar González Pena, María Seijo Delgado (4º ESO)

Athenam Minervamque obtestor,
ut hoc iter vobis prospere bene feliciterque eveniat!

Sint nobis laeti dies navigationis!!!